monumenta.ch > Ambrosius > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 6, 109
Sed quoniam nullus hominum tantus esse potuit, qui totius peccata tolleret mundi, neque Enoch, neque Abraham, neque Isaac qui licet morti se obtulerit, servatus tamen est ; quia omnia non poterat abolere peccata, (quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur?) idcirco non unus e plebe, non unus e numero, sed Filius Dei a Deo Patre electus est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre: quem mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret, Factus . . . . inter mortuos sine adiutorio liber , sine adiumento scilicet hominis, aut alicuius creaturae, liber a morte. Et bene liber, qui servitutem cupiditatum repulit, mortis vincla nescivit.