monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXIV. > sectio 46 > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 6, 104
Ordo igitur disputationis est ordo tractatus, et ideo etiam nos, cum aliqui ex gentibus vocantur ad Ecclesiam, ita praeceptorum seriem formare debemus, ut primo unum Deum auctorem mundi omniumque esse doceamus, in quo vivimus, et sumus et movemur, cuius et genus sumus; ut non solum propter munera lucis et vitae, verum etiam propter cognationem quamdam generis diligendus a nobis sit. Deinde opinionem illam, quae est de idolis, destruamus; ut non possit auri argentique vel ligni materia vim in se habere divinam. Cum unum Deum esse persuaseris, tunc indicio eius astrues per Christum nobis salutem datam; incipiens ab illis quae gessit in corpore, et ea divina describens, ut plus quam homo fuisse videatur, victam unius virtute mortem, mortuumque ab inferis suscitatum; paulatim enim fides crescit, ut cum supra homines fuisse videatur, Deus esse credatur. Nam nisi probaveris quod facere illa sine divina virtute non potuit, quemadmodum potes probare in eo vim fuisse divinam?