monumenta.ch > Ambrosius > sectio 18 > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 6, 99
Quae autem sunt portae mortis, hoc est, portae inferi, nisi singula quaeque peccata? Si fornicatus fueris, portas mortis ingressus es. Si fidem laeseris, portas inferi penetrasti. Si peccatum mortale commiseris, portas mortis intrasti: sed potens est Deus, qui exaltet te de portis mortis; ut annunties omnes laudes eius in portis filiae Sion. Portae autem Ecclesiae portae castitatis sunt, portae iustitiae, quas iustus intrare consuevit dicens: Aperite mihi portas iustitiae, et ingressus in eas confitebor Domino . Sed ut porta mortis, porta inferi: ita et porta iustitiae, Dei porta est. Haec enim porta Domini, iusti intrabunt per eam (Ibid., 20). Et ideo fuge pertinaciam delictorum, ne portae tibi possint inferi praevalere; si enim dominatum fuerit peccatum in te, mortis porta praevalebit. Fuge ergo contentiones, dissensiones, strepitus, tumultusque discordiae; ne portas mortis ingressus incurras. Dominus enim Iesus Christus praedicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur. Increpat discipulos suos, ne cui haec dicerent, quod