monumenta.ch > Ambrosius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 6, 83
Non piget ergo aestimare quod quatuor millia ex quatuor mundi collecta partibus, in quibus Ecclesia figuratur, maioris gratiae cibum sumant, iuxta quod scriptum est: Quia venient ab Oriente et Occidente et Septentrione et Austro, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum . Unde hic gratiae Patri aguntur a Christo; non enim frustra illic benedictio tantum, hic etiam gratiarum est actio. Pro Ecclesia quippe sua Dominus Patri gratias agere consuevit; quia quae abscondit sapientibus, ea parvulis revelavit. Benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus: gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt. Iam illud in superioribus praelibavimus, quia cum quinquageni discumbere iuberentur, licet sacrato numero definito; tamen videtur hic fundatioris Ecclesiae populus, qui sine numeri definitione recumbit.