monumenta.ch > Ambrosius > sectio 12 > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 6, 63
Tenens ergo manum puellae Iesus sanavit eam, et iussit ei dari manducare. Quod est testimonium vitae; ut non phantasma, sed veritas crederetur. Beatus ille cui manum sapientia tenet. Utinam meos quoque teneat actus, teneat manum iustitia, teneat Dei Verbum, inducat in penetralia sua, spiritum avertat erroris, convertat salutis, dari mihi iubeat manducare! panis enim coelestis, Dei verbum est. Inde et illa sapientia quae divini corporis et sanguinis sacrosancta altaria replevit alimentis: Venite, inquit, edite panes meos, et bibite vinum quod miscui vobis .