monumenta.ch > Ambrosius > sectio 35 > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 6, 52
Et ideo diutius molestus non fuit: sed Ascendit, et regressus est: ascendit utique ab inferioribus ad superiora, a Synagoga scilicet ad Ecclesiam. Regressus per stagnum est, ut hic ait: aut sicut Matthaeus per fretum ; inter nos enim et illos fretum magnum est. Itaque nemo de Ecclesia ad Synagogam sine periculo transit salutis. Sed et ille qui de Synagoga ad Ecclesiam transire desiderat, crucem suam tollat, ut discrimen evadat.