monumenta.ch > Ambrosius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 6, 45
Ut pote qui a diluvio usque ad adventum Domini vexabatur, furore dementi rumpens vincula naturae. Necimmerito etiam sanctus Matthaeus in monumentis illos habitasse significavit , siquidem talium animae in quibusdam habitare videntur tumulis sepulcrorum? Quid enim aliud sunt corpora perfidorum, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus Dei verba non habitant? Agebatur ergo in loca deserta, spiritalium scilicet infecunda virtutum; profugus a Lege, discretus a prophetis, remotus a gratia.