monumenta.ch > Ambrosius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 6, 15
Si haec intelligas, videbis hanc feminam valde beatam, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium, nominari, nec eius umquam memoriam exolescere ; eo quod super caput Christi bonorum fragrantiam morum, iustorumque factorum effudit unguenta. Qui accedit ad caput, nescit extolli; sicut ille frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput. Sed qui caput non tenet Christi, vel pedes teneat; quia corpus unum copulatum et subministratum crescit in incrementum Dei .