monumenta.ch > Ambrosius > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 113
Diripit regnum illa quae fluxu sanguinis laborabat ; nam cum Dominus ad filiam principis synagogae tenderet, furtivo quodam tactu sanitatis remedium praelibavit. Diripit regnum illa Chananaea, quae a suis finibus egressa clamabat dicens: Miserere mei, Domine, Fili David: filia mea male a daemonio vexatur . Vere haec regnum coegit, pertinax in precibus, sapiens in responsis, fidelis in verbis. Praetereuntem revocat, tacentem rogat, excusantem adorat, negantem inclinat. Nonne tibi videtur eripere, cum elicit quod negatur, praeripere quod aliis reservatur? Negaverat enim Dominus panem filiorum dari canibus oportere: at illa consensit, et consentiendo diripuit dicens: Utique, Domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Ibid., 27).