monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXII. > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 105
Tamen hanc arundinem si quis de terrae evellat plantariis, et superfluis exuat, exspolians se veterem hominem cum actibus eius, et scribae velociter scribentis manu temperet, incipit non arundo esse, sed calamus, qui praecepta coelestium Scripturarum penetralibus imprimat mentis, tabulis cordis inscribat. De quo calamo habes dictum: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis : quod ad Christum alii referre volunt. Uno igitur loco et verbum, et calamus legitur, et scriba. Verbum, quia de genitali Patris processit arcano: Eructavit cor meum verbum bonum (Ibid.). Calamus, quia caro Christi paternae seriem voluntatis expressit, et linguae mandata divinae sacri effusione cruoris implevit. Scriba, quia calamo suo individua quadam distinctione, novi et veteris Testamenti, vel divinitatis et carnis, paternae nobis dispositionis mysteria revelavit.