monumenta.ch > Ambrosius > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 101
Haec ante Evangelium vel rara, vel nulla. Receperit Tobias oculos , unus est in exemplo; et tamen angeli fuit illa medicina, non hominis. Elias mortuum suscitaverit: ille tamen rogavit et flevit : hic iussit. Elisaeus leprosum mundari fecerit ; non tamen illic valuit praecepti auctoritas, sed figura mysterii. Non defecerit ad escam viduae esurientis, propheticis se multiplicans farina praeceptis ; unam tamen viduam farina illa, vel potius eamdem quoque sacramenti species praefigurata servavit. Sed tamen parva adhuc ista Dominicae testificationis exempla sunt: plenitudo fidei, crux Domini, obitus, sepultura est. Et ideo cum illa superiora dixisset, addidit: