monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > 17 > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 98
Nonnulli etiam de ipso Ioanne sic intelligunt, magnum quidem ita prophetam, ut Christum agnosceret, annuntiaret remissionem peccatorum futuram: sed tamen non tamquam dubium, sed tamquam pium vatem, quem venturum crediderat, non credidisse moriturum. Non igitur fide, sed pietate dubitavit. Dubitavit et Petrus dicens: Propitius esto, Domine, non fiet hoc . Ille fidei princeps (cui se Christus nondum Dei Filium dixerat, et tamen ille (Ibid., 16) crediderat de morte Christi nec Christo credidit. Pietatis affectus, non indevotionis est lapsus. Denique alibi lavari sibi pedes recusat, ubi mysterium non agnoscit, dum Dominico gravatur obsequio . Ergo moriturum Christum nec sancti crediderunt: Quod enim oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, haec praeparavit Deus diligentibus eum . Religiosis itaque lapsus amoris fidem non impedit.