monumenta.ch > Ambrosius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 89
Et hic locus ad utramque redundat gratiam, ut et cito flecti divinam misericordiam matris viduae lamentatione credamus, eius praecipue quae unici filii vel labore, vel morte frangatur; cui tamen viduae gravitatis meritum exsequiarum turba conciliat: et hanc viduam populorum turba septam, plus videri esse quam feminam, quae resurrectionem unici adolescentis filii sui lacrymis meruerit impetrare; eo quod sancta Ecclesia populum iuniorem a pompa funeris, atque a supremis sepulcri suarum revocet ad vitam contemplatione lacrymarum; quae flere prohibetur, cum ei resurrectio debeatur. 90. Qui quidem mortuus in loculo, materialibus quatuor ad sepulcrum ferebatur elementis; sed spem resurgendi habebat; quia ferebatur in ligno. Quod etsi nobis ante non proderat; tamen posteaquam Iesus id tetigit, proficere coepit ad vitam; ut esset indicio salutem populo per crucis patibulum refundendam. Audito igitur Dei verbo, steterunt acerbi illius funeris portitores, qui corpus humanum lethali fluxu naturae materialis urgebant. Quid enim aliud, nisi quasi in quodam feretro, hoc est, supremi funeris instrumento iacemus exanimes, cum vel ignis immodicae cupiditatis exaestuat, vel frigidus humor exundat, vel pigra quadam corporis habitudine vigor habetatur animorum, vel concreta noster spiritus labe, purae lucis vacuus mentem alit? Hi sunt nostri funeris portitores.