monumenta.ch > Ambrosius > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 76
Quid autem tam mirum, quam percutienti maxillam praebere alteram? Nonne omnis indignantis frangitur impetus, ira sedatur? Nonne fit per patientiam, ut sua amplius poenitentia reverberes verberantem? Ita erit ut et iniuriam repellas, et gratiam quaeras. Ac saepe maximae causae amoris existunt, cum patientia insolentiae, gratia refertur iniuriae. Equidem, ut audire me memini, vel hoc solo pressum philosophïae (D. Laert. in Vita Plat.) supercilium putamus; quod in tres partes illa sibi videtur divisisse iustitiam: unam in Deum, quae pietas vocatur: alteram in parentes, vel reliquum humanum genus: tertiam in mortuos, ut his exsequiarum iusta solvantur. At vero Dominus Iesus Legis oraculum, ac philosophiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserint, pietatis porrexit officium. Etenim si hostis qui tecum bello armisque certaverit, depositis armis, misericordiam suae salutis adipiscitur, idque plerumque vel contemplatione naturae, vel ipsius belli iure defertur, ut subiectis vita tribuatur: quanto amplius meliore religionis intuitu deferendum est! Nam cum praeliatorem appetitae salutis causa non moveat, quid movere debet militem pacis?