monumenta.ch > Ambrosius > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 50
Sed prius quae sunt ampliora videamus. Beati, inquit, pauperes; quoniam vestrum est regnum coelorum . Primam benedictionem hanc uterque evangelista posuit. Ordine enim prima est, et parens quaedam generatioque virtutum: quia qui contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest quisquam meritum regni coelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus, emergendi non habet facultatem.