monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXLVI. > sectio 27 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 41
Non omnis qui orat, ascendit in montem (est enim oratio quae peccatum facit), sed qui bene orat, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiae sublimis ascendit. At ille non ascendit in montem, qui de saeculi divitiis, aut de honore sollicitus est: non ascendit in montem, qui fundi ius optat alieni. Ascendit ille qui Deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui Dominica adiumenta deposcit. Omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt; non enim cuicumque propheta dicit: Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sion: exalta in virtute vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem . Non vestigiis multis corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. Sequere Christum, ut ipse esse mons possis: Montes enim in circuitu eius . Quaere in Evangelio, invenies solos cum Domino montem ascendisse discipulos.