monumenta.ch > Ambrosius > sectio 11 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 26
Fragilitas humanae conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Atque utinam bonorum utrium usum possimus implere; ut sacramentum quod accepimus, reservemus! Levat iniuriam industria, si renovatis utribus nova vina credantur. Et ideo utres hos plenos servare semper debemus; vacuos enim cito tinea et aerugo consumit, gratia servat impletos.