monumenta.ch > Ambrosius > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 24
Bonus sponsus Dominus Iesus, hic novo partu naturam initiavit. Huic desponsata corruptelis carnis absolvitur, non filios mortales requirit, non Evae delectatur doloribus, non virum obnoxium culpae, non haereditatem condemnati patris requirit. Vidit enim carnis ulcera, quam antea concupiscebat; advertit non esse pulchritudinem veram, quae vitiorum habeat deformitatem. Et ideo quid tibi cum tali sponso, femina? Require diligenter, et in omni corpore invenies cicatricem. Cognosce alium magis sponsum, qui circumdatur luce, cuius species non potest interire. Hunc tolle in animo tuo, consecra in templo tuo, tolle in corpore tuo, sicut scriptum est: Tollite Dominum in corpore vestro . Huius thalamos ingredere novos, huius spectato peregrinum decorem, hunc indue, hunc vide ad dexteram Patris, et gaude quia talem habes sponsum: hic te vestiet benedictionem, ne qua noceat scissura peccati.