monumenta.ch > Ambrosius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 6
Offerre autem iuxta Legem se praecipitur sacerdoti, non ut alium deferat: sed ut se ipsum Deo offerat spiritale sacrificium; ut actus praeteriti colluvione detersa, per cognitionem fidei et sapientiae disciplinam placitura Deo hostia consecretur: Omnis enim victima sale salietur . Unde et Paulus ait: Obsecro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam acceptabilem, placentem Deo .