monumenta.ch > Ambrosius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, 5
Nec unius tantum lepra curatur, sed omnium quibus dicitur: Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis . Si igitur leprae medicina verbum est: contemptus utique verbi lepra mentis est. Sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque Dominicae humilitatis exemplo iactantiam vitet. Cur enim praecipitur nemini dicere, nisi ut doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda; ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae? Aut fortasse etiam illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat qui fide magis spontanea, quam qui speratis beneficiis credidissent.