monumenta.ch > Ambrosius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 4, 49
Evidenter hic sermo nos Domini salutaris informat, et ad studium venerandae divinitatis hortatur, quod nemo sanatus ostenditur, et maculosi morbo corporis absolutus, nisi qui religioso officio studuit sanitati. Non enim dormientibus divina beneficia, sed observantibus deferuntur. Et bene apto comparationis exemplo arrogantia civium retunditur invidorum, Dominicumque factum Scripturis docetur veteribus convenire, quod in libris quoque Regnorum legimus gentilem virum Naaman prophetico oraculo leprae maculis absolutum, cum plurimos Iudaeorum lepra corporis pariter et mentis absumeret . Siquidem quatuor illos qui cogente fame, in castra regis Syriae primi tetenderunt, tradit historia fuisse leprosos . Cur igitur non curabat fratres, non curabat cives, non sanabat propheta consortes; cum sanaret alienos, sanaret eos qui observantiam Legis, et religionis consortium non habebant: nisi quia voluntatis est medicina, non gentis; et divinum munus votis eligitur, non naturae iure defertur? Disce, Christiane, rogare quod cupias impetrare: fastidiosos viros coelestium profectus munerum non sequuntur.