monumenta.ch > Ambrosius > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 4, 31
Non ergo a diabolo potestas est, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec tamen ideo mala ordinatio potestatum, quia malo obnoxiae potestates. Bonum est enim Deum quaerere, sed quidam ipsius inquisitionis anfractus et error obrepit. Nam si inquisitor in sacrilegium saeva interpretatione vertatur, in deterius vertitur quaerentis offensa, quam si non quaesisset: nec tamen inquisitionis, sed quaesitoris est culpa: nec inquisitio obnoxia malo, sed quaerentis affectus. Quod si is qui Deum quaerit, propter fragilitatem carnis, et mentis angustias saepe tentatur; quanto magis qui saeculum quaerit obnoxius est! Atque hoc ipso perniciosior ambitio, quod blanda quaedam est conciliatricula dignitatum; et saepe quos vitia nulla delectant, quos nulla potuit movere luxuria, nulla avaritia subvertere, facit ambitio criminosos. Habet enim forensem gratiam, domesticum scelus: et ut dominetur aliis, prius servit. Curvatur obsequio, ut honore donetur: et dum vult esse sublimior simulata humilitate, fit vilior, et fit remissior; cum in ipsa potestate, quod praecellit, alienum sit; legibus enim imperat, sibi servit.