monumenta.ch > Ambrosius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 4, 20
Vides quo genere utatur armorum, quo hominem a spiritalis nequitiae incursione defendat, adversus irritamenta gulae septum atque munitum? Non enim quasi Deus utitur potestate (quid enim mihi proderat), sed quasi homo commune sibi arcessit auxilium; ut divinae pabulo lectionis intentus famem corporis negligat, alimentum verbi coelestis acquirat. Huic intentus Moyses panem non desideravit: huic intentus Elias famem prolixioris non sensit ieiunii. Non enim potest qui verbum sequitur, panem desiderare terrenum, cum substantiam panis coelestis accipiat; humanis enim divina praestare non dubium est, et corporalibus spiritalia. Et ideo qui vitam veram desiderat, illum panem expetat, qui per insensibilem substantiam humana corda confirmat. Simul cum dicit: Non in pane solo vivit homo, ostendit hominem esse tentatum, hoc est, susceptionem nostram, non suam divinitatem.