monumenta.ch > Ambrosius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 4, 16
Quid vero sibi vult quod Evangelista Dominum esurisse significavit, cum de Moysi atque Eliae ieiunio nihil tale videamus expressum? Numquid hominum patientia Deo fortior est? Sed qui quadraginta diebus esurire non potuit, ostendit non cibum esurisse se corporis, sed salutem: simul ut adversarium lacesseret iam timentem, qui quadraginta dierum fuerat ieiunio vulneratus. Et ideo fames Domini pia fraus est; ut in quo diabolus maiora metuens iam cavebat, famis specie lactatus tentaret ut hominem, ne impediretur triumphus. Simul illud disce mysterium, sancti Spiritus opus hoc divinum fuisse iudicium; ut tendandum se diabolo Christus offerret.