monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > sectio 2 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 4, 11
Quomodo igitur hos laqueos evitabimus; ut possimus et nos dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus ? Non dicit: Ego contrivi laqueum: non ausus est hoc dicere David; sed: Adiutorium nostrum in nomine Domini ; ut ostenderet unde laqueus solveretur; ut prophetaret quod venturus esset in hanc vitam, qui contereret laqueum fraude diaboli praeparatum.