monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 360 > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 3, 39
Ergo cum David Bersabee historiam non praetermiserit in suis Psalmis; ut in ea vel mysterium, vel actum perfectae poenitentiae nos doceret, iure videmus etiam in generationibus Dominicis non praetermissam; quia et ipse David qui eam accepit in uxorem sibi, generationis Dominicae secundum carnem praecessor asseritur. Cuius speciale, ut diximus, meritum; ut Ecclesiae in hoc mysterio videret exortum, et acciperet oraculum quod ex suo Christus genere nasceretur. Alterum enim ad Ecclesiam pertinet, quod dixit: Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae . Alterum specialiter ad Dominici corporis sponsionem, quod oraculo manifestissimo revelatur, cum dicitur: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ibid., 11). Noli tamen tanto negligens esse promisso; non enim sine definitione datum est. Sed si custodieris testamentum, et testimonia servaveris Domini, quae in Evangelio se pollicetur esse dicturum, tibi quoque copia sedis patebit aeternae. Haec de uxore Uriae.