monumenta.ch > Ambrosius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 3, 37
An vero sanctus David, licet multa eius in mysterium figurentur, non eo praecelsior, quod hominem se esse cognovit, et commissum super abrepta Uriae uxore peccatum poenitentiae putavit lacrymis abluendum, ostendens nobis neminem virtuti propriae debere confidere? Habemus enim adversarium magnum, qui vinci a nobis sine Dei favore non possit. Et plerumque in illustribus et beatis viris gravia peccata fuisse reperies; ut quasi homines tentationi patuisse cognoscas, ne virtutibus egregiis plusquam homines crederentur. Si enim David quia praesumptione virtutis elatus dixerat: Si reddidi retribuentibus mihi mala : et alibi: Ego autem dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum ; statim insolentiae huius poenam subiisse se memoravit, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ibid., 8): si ipse Dominici generis auctor insolentiae excepit offensam; quanto magis nos caeteri peccatores, quibus nulla suffragatur praerogativa meritorum, insolentiae scopulum timere debemus, in quo naufragium sit bonorum; praesertim cum tantus vir nobis et magisterii auctor sit et exempli, qui quasi palinodiam quamdam ad repropitiandum Dominum in posterioribus canendam putavit, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei : et Dominus a dextris meis, ne commovear ; scivit enim quando se sibi credidit, esse se lapsum. Denique nihil aliud esse in homine designavit, nisi quia Deum novit. Sic enim habes: Quid est homo, quod innotuisti ei: aut filius hominis, quia computas eum ? Si ergo David insolentiam damnat, humilitatem induit, recte in historia uxoris Uriae magisterium istud affectandae humilitatis adsciscitur.