monumenta.ch > Ambrosius > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 3, 28
Duo igitur gemini duae geminae vitae, duae geminae sunt militiae; ita ut prior melior sit sequente. Et ideo quod est melius reformatum est. Quis autem neget Evangelium praestare Legi? Bona tamen Lex, si supra litteram mentem erigas: Littera enim occidit . Quid autem haberet haec historia gratiae, nisi lucem tanti mysterii videremus? Docuit enim nos Apostolus sanctus in simplicitate historiae secretum quaerere veritatis, et in quasdam non intelligibiles secundum litteram disputationes sensum referre, scribens: Dicite mihi qui Legem legistis, Legem non audistis? Scriptum enim est quia Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, et unum de libera: sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, secundum promissionem. Quae sunt, inquit, per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo Testamenta . Et infra: Quae autem sursum est Hierusalem, libera est (Ibid., 26).