monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 69 > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 2, 95
Ubi sunt Ariani, quibus non placet Filius, in quo complacuit Pater? Hoc non ego dico, neque hominum quisquam locutus est; neque enim per hominem Deus, neque per angelos, neque per archangelos: sed ab ipso Patre vox de coelo missa signavit. Deinde alibi idem Pater repetit, dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui: ipsum audite , dicentem utique audite: Ego et Pater unum sumus . Qui ergo Filio non credit, non credit Patri. Testis est ille de Filio: si dubitatur de Filio, paterno non creditur testimonio. Deinde cum dicit: In quo complacui; non aliena in Filio, sed sua laudat. Quid est enim dicere: In quo complacui, nisi quia omnia quae habet Filius, et Pater habet: sicut et quae Patris sunt, Filii sunt? Filius dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt ; indifferentis enim divinitatis potentia non secernit inter Patrem et Filium, sed unam Patri Filioque participat potestatem. Credamus Patri, cuius vocem elementa sonuerunt: credamus Patri, cuius voci elementa obsequium praebuerunt. Credidit mundus in elementis, credat in hominibus: credidit in exanimis, credat in viventibus: credidit in mutis, credat in loquentibus: credidit in iis quae non habent sensum, credat in iis qui sensum, ut Deum cognoscerent, consecuti sunt.