monumenta.ch > Ambrosius > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 2, 76
Exempli autem ideo facta mutatio est; ut illo comparationis processu quidam intelligatur hominis clementior iam profectus. Nam illi ante deformes ad usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, irrationabiles ad profectum, iam in arborum speciem figurantur, quae rationabili quodam naturae munere decorae ad usum, ad aspectum venustae, ad fructum opimae, surgunt cacuminibus, funduntur brachiis, replentur fructibus, frondibus vestiuntur. Atque utinam nos fecundarum usum arborum possimus imitari, meritisque crescentibus longaevae humilitatis radice fundati, sublimes ab humo, decori ad speciem adultos fructuosorum operum vertices erigamus; ne evangelica securis agricolae trunci radicem silvestris excidat. Vae enim mihi est, si non evangelizavero . Sed vox ista apostolica est. Vae mihi est, si non peccata deflevero, vae mihi est si non media nocte surrexero ad confitendum tibi; vae mihi est, si dolum proximo meo fecero; vae, si locutus non fuero veritatem. Ad radicem securis est posita, faciat fructum, qui potest gratiae, qui debet poenitentiae. Adest Dominus qui fructum requirat, fecundos vivificet, steriles reprehendat. Anni tres sunt ex quo venit, et fructum in Iudaeis invenire non potuit: utinam inveniat in nobis. Iussurus est succidi infructuosos, ne terram occupent. Sed qui adhuc non habet fructum, conetur ut afferat in futurum. Bonus ille cultor agri interveniet pro nobis infecundis, pro nobis infructuosis; ut detur spatium, patientia deferatur; ne forte et nos aliquem fructum ferre Deo possimus.