monumenta.ch > Ambrosius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 2, 33
Vide quam bonus Deus, et facilis indulgere peccatis: non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit. Ille dudum mutus prophetat; haec enim gratia Dei maxima, quod eum qui negaverant, confitentur. Nemo ergo diffidat, nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet. Novit Dominus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum (De poenit., dist. 1, cap. Novit Dominus).