monumenta.ch > Ambrosius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 1, 18
Nec otiose iustos ante Deum dixit, incedentes in mandatis et iustificationibus Domini: in quo Patrem omnipotentem, et Filium comprehendit. Filium esse qui legem tulerit, mandata praescripserit, etiam sanctus Lucas evangelista declarat . Et bene iustos ante Deum; non enim omnis qui iustus est ante homines, iustus est ante Deum. Aliter vident homines, aliter videt Deus: homines in facie, Deus in corde. Et ideo fieri potest ut aliquis, affectata bonitate populari, iustus videatur mihi: iustus autem ante Deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur; abscondita enim in ea homo non poterit deprehendere. Perfecta igitur laus est, ante Deum iustum esse. Unde et Apostolus: Cuius laus, inquit, non ex hominibus, sed ex Deo est . Beatus plane ille qui in conspectu Dei iustus est. Beatus ille, de quo Dominus dignatur dicere: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ; verus enim Israelita, qui Deum videt, et videri se novit a Deo, et ipsi exhibet cordis occulta. Solus enim perfectior, qui ab eo probatur, qui non potest falli: Iudicia enim Domini vera : iudicia autem hominum saepe falluntur; ut et iniustis iustitiae gratiam frequenter adscribant, et iustum aut odio persequantur, aut mendacio decolorent. Novit autem Dominus immaculatorum vias ; nec pro peccatore laudabilem, nec pro laudabili peccatorem: sed unumquemque pro competentium iudicat ratione meritorum; idem est enim arbiter mentis et facti. Divina namque iudicia meritum iusti ex mentis habitu, non aliquo factorum exitu metiuntur. Plerumque enim aut bona mens facti reprehensibilis exitu deformatur: aut improba cogitatio facti alicuius decore velatur. Sed etiam quod bene feceris, si male cogitaveris, divino iudicio non potest comprobari. Scriptum est enim: Iuste quod iustum est persequeris . Nam nisi esset ut iustum iniuste faceres, numquam dictum esset: Iuste quod iustum est persequeris. Et certe posse iustum iniuste fieri docuit nos ipse Salvator dicens: Cum feceris eleemosynam, noli tuba canere ante te. Et, Cum oratis, non eritis sicut hypocritae . Bonum est misericordia, bonum est oratio: sed potest iniuste fieri, si iactantiae causa aliquis pauperi largiatur, ut videatur ab hominibus.