monumenta.ch > Ambrosius > sectio 15 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 1, 1
Pleraque nostrorum, quemadmodum veterum Iudaeorum, paribus et generibus formantur et causis atque exemplorum similium pari usu, exituque conveniunt, principioque rerum et fine concordant: Nam sicut multi in illo populo divino infusi Spiritu prophetarunt: alii autem prophetare se pollicebantur, et professionem destituebant mendacio , erant enim pseudoprophetae, potius quam prophetae, sicut Ananias filius Azor; erat autem populi gratia discernere spiritus, ut cognosceret quos referre deberet in numerum prophetarum; quos autem quasi bonus nummularius improbaret, in quibus materia magis corrupta sorderet, quam veri splendor luminis resultaret: sic et nunc in novo Testamento multi Evangelia scribere conati sunt, quae boni nummularii non probarunt. Unum autem tantummodo in quatuor libros digestum ex omnibus arbitrati sunt intelligendum.