monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28 > sectio 41 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 0, 7
Sed ad propositum revertamur. Historico enim stylo diximus hunc Evangelii librum esse digestum. Denique describendis magis rebus, quam exprimendis praeceptis, studium uberius comparatione aliorum videmus impensum. Et ipse Evangelista historico more a narratione sumpsit exordium: Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias , eamque historiam plena digestione persequitur. Unde etiam ii qui quatuor animalium formas quae in Apocalypsi revelantur , quatuor Evangelii libros intelligendos arbitrati sunt, hunc librum volunt vituli specie figurari; vitulus enim sacerdotalis est victima. Et bene congruit vitulo hic Evangelii liber, quia a sacerdotibus inchoavit, et consummavit in vitulo, qui omnium peccata suscipiens, pro totius mundi vita est immolatus; sacerdotalis enim est ille vitulus. Idem quippe et vitulus et sacerdos: sacerdos, quia propitiator est noster; advocatum enim ipsum habemus apud Patrem: vitulus, quia suo sanguine nos diluit, et redemit. Et bene accidit, ut quoniam Evangelii librum secundum Matthaeum diximus esse moralem, opinio huiuscemodi non praetermitteretur; mores enim proprie dicuntur humani.