monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 8, 3
Stultus enim complexus est manus suas, et devoravit viscera sua (Eccles. IV, 5), id est, corporalibus se implicavit negotiis, et devoravit viscera sua, sicut mors praevalens; et ideo non inveniet vitam aeternam: sapiens autem attollens opera sua, ut lucerent coram Patre suo, qui in coelis est (Matth. V, 16); non absumpsit, sed elevavit viscera sua usque ad resurrectionis gratiam.