monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 3, 2
Sed quae potest laus esse coniugii, si nulla virginitatis est gloria? Neque vero nos negamus sanctificatum a Christo esse coniugium, divina voce dicente: Erunt ambo in carne una (Matth. XIX, 5), et in uno spiritu: sed prius est quod nati sumus, quam quod effecti; multoque praestantius divini operis mysterium, quam humanae fragilitatis remedium.