monumenta.ch > Hieronymus > csg46.245 > sectio 2 > sectio 4 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 26, 2
Scriptum est enim (Deut. IX, 4): Cum te induxerit Dominus Deus tuus in terram alienam et manducaveris fructus alienos, non dicas: Virtus mea et iustitia mea hoc mihi dedit; sed Dominus donavit Deus, sed Christus misericordia sua contulit; et ideo corpus eius, hoc est, Ecclesiam diligendo, aquam da pedibus eius, osculare pedes eius (Ioan. XII, 3); ut non solum absolvas eos, qui in peccatis deprehensi sunt, verum etiam pace tua dones concordiae, et quieti relaxes.