monumenta.ch > Ovidius > sectio 233 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 14, 3
Unde ergo Iudaeo osculum, qui pacem non recognovit, qui pacem a Christo non accepit dicente: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Ioan. XIV, 27)? Non habet Synagoga osculum; habet Ecclesia, quae exspectavit, quae dilexit, quae dixit: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1); diuturnae enim cupiditatis ardorem, quem adventus Dominici exspectatione adoleverat, osculo eius volebat stillanter exstinguere, hoc explere sitim suam munere.