monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 13, 1
Quid tamen movet? Utrum quia quodcumque aedificium publicum exustum est, an quia synagogae locus? Si aedificio incenso moveris vilissimo (quid enim in tam ignobili castro esse potuit), non recordaris, imperator, quantorum Romae domus praefectorum incensae sint, et nemo vindicavit? Immo si quis imperatorum voluit factum severius reprehendere, eius magis qui tanto est perculsus dispendio, causam gravavit.