monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 2, 1
In eo tamen quoniam et veteris affectum amicitiae, et quod plus est, paternae gratiae amorem recognosco (nam vetustas habet aliquid cum pluribus consociabile, patrius amor non habet) tum quia non ieiune me fecisse iam, quod postulas, arbitratus es, parebo voluntati tuae, admonitus praesertim, et provocatus exemplo meo, quod mihi non difficillimum; quia non magnum aliquem, sed me ipsum imitabor, cum in meos non magnos aliquos usus revertor.