monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 3, 2
Neque enim terrenorum parietum constructiones, et silvestrium ligna culminum desiderabat, quae cum fuissent, manus dirueret hostilis: sed illud templum quaerebat, quod in hominum conderetur mentibus, quibus dicendum foret: Vos estis templum Dei (I Cor. III, 16); in quo habitaret Dominus Iesus, et unde ad redemptionem universorum procederet, ut in utero Virginis sacra reperiretur aula, in qua Rex habitaret coelestium, et corpus humanum Dei templum fieret; quod etiam, cum solutum esset, in triduo resuscitaretur.