monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > sectio 424 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 7, 1
Hoc igitur tempus praecipue scire debemus, quo per universum orbem consona sacrae noctis fundatur oratio; quia et tempore commendantur preces, sicut scriptum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te (Esai. XLIX, 8).