monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 33, 3
Itaque cum Scriptura ei testificetur quod plures in morte, quam in lumine vitae istius positus occiderit, videtur ad adversariorum magis exitium captus, quam quo ipse deiectior fieret, aut minor esset: non est enim se expertus inferiorem, cuius sepultura praestantior, quam potentia fuit.