monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 23, 2
Quid quod omnia postea in melius profecerunt? Mundus ipse, qui vel primum coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe, concreverat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore; nonne postea distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus videtur, accepit? Exutae humentibus tenebris novum terrae stupuere solem.