monumenta.ch > Ambrosius > sectio 9 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 7, 1
Hortabatur ad laetitiam senior (Ibid., 22), et frequentioribus provocabat poculis, ut vino aboleret curarum oblivia; cum subito circumsistunt eos Gabaonitae, iuvenes ad omnem proiecti libidinem, nihil pensum ac moderatum habentes: quos forma mulieris illexerat, et in omnem amentiam praecipitabat: capti enim eius decore, et per senectutem hospitis, atque infirmitatem subsidii, accepta spe potiundi, poscunt mulierem, et pulsant ianuam.