monumenta.ch > Ambrosius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 12, 5
Quomodo ergo potuit occulere crimen, quod se vel specie sui proderet? Quomodo texit uterum? quomodo non refugit aspectum mulierum, oculos salutantium? quomodo parturiens vocem repressit? Sed hoc non patitur dolor: denique Scriptura hos maximos dicit dolores, qui sunt parturientis (Gen. III, 16).