monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 40 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 29, 2
Nam etiam medendi periti cum vident notas aegritudines, ut ipsi appellant, medicinam quidem non adhibent; sed tamen medicinae tempus exspectant: nec deserunt invalidum, sed lenioribus verbis, aut quibus possunt, palpant delinimentis; ne aut intermissa aegritudo desperatione animi gravescat, aut crudior medicinam respuat: eo quod ad maturitatem pervenire nequeat, si indigestae insolens rerum huiusmodi medicus adhibeat manus.