monumenta.ch > Ambrosius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Epistolarum classis I, p5, 10, 4
Nonne ante biduum, ut meministis, etiam illud repertum est, quod a parte laeva basilicae ingressus quidam pervius fuit, quem putabatis clausum esse atque munitum? Sepserunt nempe armati basilicam, explorabant hos atque illos aditus: caecitate perfusi sunt, ut quod apertum erat videre non possent: itaque per plurimas noctes quod apertum fuerit, non ignoratis.