monumenta.ch > Ambrosius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, 26, 8
circumfusus enim dei gratia incipit homo esse qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem; homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae, itaque a mutis animalibus separatum esse se gaudet et in hominum adscitum esse consortia, quae deus uisitat et tuetur.