monumenta.ch > Ambrosius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, 23, 4
etenim cum animae eorum a corpore <sint> separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil inuenient, nihil tenebunt et quod tenere se arbitrabantur amittent, quoniam stultus et insipiens cum diuitiis exundauerit, relinquet alienis diuitias suas neque simul ad inferna descendet cum eo gloria domus eius.